- SEPTIMANIA
- SEPTIMANIAdicta est provinc. Narbonensis prima, cuius caput et metropolis erat Narbo, Apoll. Sidonio ep. 1. l. 3. Gregor. Turonens. l. 8. c. 28. et 30. etc. a numero civitatum Narboni metropoli attributarum atque subiectarum: quae erant Tolosa, Beterrae, Nemausus, Agatha, Magalona, Luteva, Ucecia. Hanc Vesigothi, post receptum Narbonem, Severi principatu, totam usque ad Rhodanum, circa tempora Nepotis, occupaverunt. Cuius urbes Tolosam et Uceciam cum praelio Vogladensi et caede Alarici Regis amisissent, earum in locum Carcasso et Elena successêre; ut docet inter alia Concilium annô 4. regni Reccaredi Regis Narbone habitum. Et quia iam inde a Theodorico iuniore et Eurico Principibus, per annos circirer 240. Vesigothorum Regibus in Hispania dominantibus paruit, Gothia saepe regio haec appellata est: unde hodieque Landgothia, et nomine Francicô valde corruptô, ut Massono videtur, Languedoc dicitur. Aliquando tamen Gothiae nomine totum Gothorum regnum, intra Hispanias et Gallias: aliquando Aquitaniam secundam iisdem subiectam, in qua apud urbem Pictavos Alricus interfectus est, intelligunt Auctores. Nostrum Gothiam seu Septimaniam aliquando Galliam Natbonensem, nonnumquam provinciam Galliae absolute, item Galliae regnum et Narbonae regnum, Hispanias impropriae, provinciam S. Aegidii, etc. vocant Historici. Languedoc hodie dici inde vult Valesius; quoniam olim totum Franciae reguum in provincias linguae ouy, et lingue oc dividebatur, de Langue-d'ouy, et de Langue d'oc: provinc. Narbonensi 1. seu Septimaniae, quae una ex linguae oc provinciis erat, nomen Linguadokii remansit, Langucdoc: undequibusdam Occitania dicta. Facta autem est haee Franciae divisio, quod Vascones, Gothi; Provinciales, Dalphinates aliique linguae tortae populi, sed praecipue Gothi pro ila vel utique dicere consueverant oc, quasi hoc: coeteri vero Franciae incolae ouy. Continetur vero eius nomine non solum Narbonensis prima, sed etiam pars Aquitaniae. Dividitur siquidem in Austrinam seu inseriorem ad mare vergentem, quae de Aquitanis Albienses ac partem Cadurcorum Rutenorumque comprehendit: et Septentrionalem ac superiorem in qua reliqua portio cadurcorum ac Rurenorum, Gabali, Vivarienses, Vellavique, gentes Aquitanicae: exceptis Vivariensibus et Helviis, provinc. Viennensi attributis. Alii in superiore Archiepiscopatum Tolosanum cum 7. sedibus ei suffragantibus, in inferiore Narbonensem metropolit. cum Antistitibus er subiectis ponunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in voce Occitania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.